Cerca nel blog

mercoledì 2 ottobre 2013

"Quando quidem nulla est homini causa philosophandi, nisi ut beatus sit; quod autem beatum facit, ipse est finis boni; nulla est igitur causa philosophandi, nisi finis boni:"
 (Agostino di Ippona, De Civitate Dei, 19, 1.3)

Riprendo le pubblicazioni sul blog con un augurio di buona lettura a tutti gli apprendisti della filosofia che mi sono affidati. 
A quelli che si sono già avviati e che stanno incontrando il pensiero di Agostino consiglio di cominciare a leggere scaricando dal sito  http://www.augustinus.it/index2.htm  dove si possono consultare tutte le opere sia nell'edizione latina che in traduzione italiana.

Consiglio di partire dal De vera religione  http://www.augustinus.it/latino/vera_religione/index.htm, in particolare dal famosissimo brano di 39.72: " Recognosce igitur quae sit summa convenientia. Noli foras ire, in teipsum redi; in interiore homine habitat veritas; et si tuam naturam mutabilem inveneris, transcende et teipsum. Sed memento cum te transcendis, ratiocinantem animam te transcendere. Illuc ergo tende, unde ipsum lumen rationis accenditur. Quo enim pervenit omnis bonus ratiocinator, nisi ad veritatem? cum ad seipsam veritas non utique ratiocinando perveniat, sed quod ratiocinantes appetunt, ipsa sit. Vide ibi convenientiam qua superior esse non possit, et ipse conveni cum ea. Confitere te non esse quod ipsa est: siquidem se ipsa non quaerit; tu autem ad eam quaerendo venisti, non locorum spatio, sed mentis affectu, ut ipse interior homo cum suo inhabitatore, non infima et carnali, sed summa et spiritali voluptate conveniat.
39. 73. Aut si non cernis quae dico, et an vera sint dubitas, cerne saltem utrum te de iis dubitare non dubites; et si certum est te esse dubitantem, quaere unde sit certum: non illic tibi, non omnino solis huius lumen occurret, sed lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum "